Computer Chess Club Archives


Search

Terms

Messages

Subject: Re: No I think "Caesar" was cancelled by Brutus (n/t)

Author: Anthony Cozzie

Date: 05:51:26 01/16/04

Go up one level in this thread


On January 16, 2004 at 08:11:05, Ed Trice wrote:

>On January 16, 2004 at 01:17:35, margolies,marc wrote:
>
>>your retorts are a virtual salad of non-sequiters! Che bruto!
>>
>>On January 15, 2004 at 23:19:13, Ed Trice wrote:
>>
>
>
>Quo usque tandem abutere, Mark, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus
>nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum
>praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus
>bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora
>voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium
>scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte
>egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum
>ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt;
>hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii
>particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem
>fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela
>vitemus. Ad mortem te, Mark, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te
>conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris. An vero vir
>amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem
>statum rei publicae privatus interfecit; Markm orbem terrae caede atque
>incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua
>praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua
>occidit.
>
> Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus
>suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus
>senatus consultum in te, Mark, vehemens et grave, non deest rei publicae
>consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte, consules
>desumus. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res
>publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est propter
>quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus,
>occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Simili senatus consulto C. Mario
>et L. Valerio consulibus est permissa res publica; num unum diem postea L.
>Saturninum tribunum pl. et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena
>remorata est? At [vero] nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum
>auctoritatis. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum inclusum in
>tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te
>interfectum esse, Mark, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad
>confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in
>tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae
>nequitiaeque condemno. Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae
>faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem
>castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videmus
>intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te iam, Mark,
>comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc
>omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc,
>quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam.
>Tum denique interficiere, cum iam nemo tam inprobus, tam perditus, tam tui
>similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. Quamdiu quisquam
>erit, qui te defendere audeat, vives, et vives ita, ut [nunc] vivis. multis meis
>et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rem publicam possis.
>Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt,
>speculabuntur atque custodient.
>
> Etenim quid est, Mark, quod iam amplius expectes, si neque nox tenebris
>obscurare coeptus nefarios nec privata domus parietibus continere voces
>coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta iam istam
>mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum.
>
>:)


After a bit of googling, this appears to be one of Cicero's invectives against
Catalina, with his name replaced by Mark.

Do you have a translation?

anthony



This page took 0 seconds to execute

Last modified: Thu, 15 Apr 21 08:11:13 -0700

Current Computer Chess Club Forums at Talkchess. This site by Sean Mintz.