Computer Chess Club Archives


Search

Terms

Messages

Subject: Re: No I think "Caesar" was cancelled by Brutus (n/t)

Author: Ed Trice

Date: 05:11:05 01/16/04

Go up one level in this thread


On January 16, 2004 at 01:17:35, margolies,marc wrote:

>your retorts are a virtual salad of non-sequiters! Che bruto!
>
>On January 15, 2004 at 23:19:13, Ed Trice wrote:
>


Quo usque tandem abutere, Mark, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus
nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum
praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus
bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora
voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium
scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte
egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum
ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt;
hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii
particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem
fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela
vitemus. Ad mortem te, Mark, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te
conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris. An vero vir
amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem
statum rei publicae privatus interfecit; Markm orbem terrae caede atque
incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua
praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua
occidit.

 Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus
suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus
senatus consultum in te, Mark, vehemens et grave, non deest rei publicae
consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte, consules
desumus. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res
publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est propter
quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus,
occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Simili senatus consulto C. Mario
et L. Valerio consulibus est permissa res publica; num unum diem postea L.
Saturninum tribunum pl. et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena
remorata est? At [vero] nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum
auctoritatis. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum inclusum in
tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te
interfectum esse, Mark, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad
confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in
tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae
nequitiaeque condemno. Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae
faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem
castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videmus
intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te iam, Mark,
comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc
omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc,
quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam.
Tum denique interficiere, cum iam nemo tam inprobus, tam perditus, tam tui
similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. Quamdiu quisquam
erit, qui te defendere audeat, vives, et vives ita, ut [nunc] vivis. multis meis
et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rem publicam possis.
Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt,
speculabuntur atque custodient.

 Etenim quid est, Mark, quod iam amplius expectes, si neque nox tenebris
obscurare coeptus nefarios nec privata domus parietibus continere voces
coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta iam istam
mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum.

:)




This page took 0 seconds to execute

Last modified: Thu, 15 Apr 21 08:11:13 -0700

Current Computer Chess Club Forums at Talkchess. This site by Sean Mintz.