Author: Anthony Cozzie
Date: 05:51:26 01/16/04
Go up one level in this thread
On January 16, 2004 at 08:11:05, Ed Trice wrote: >On January 16, 2004 at 01:17:35, margolies,marc wrote: > >>your retorts are a virtual salad of non-sequiters! Che bruto! >> >>On January 15, 2004 at 23:19:13, Ed Trice wrote: >> > > >Quo usque tandem abutere, Mark, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus >nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum >praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus >bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora >voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium >scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte >egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum >ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt; >hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii >particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem >fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela >vitemus. Ad mortem te, Mark, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te >conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris. An vero vir >amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem >statum rei publicae privatus interfecit; Markm orbem terrae caede atque >incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua >praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua >occidit. > > Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus >suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus >senatus consultum in te, Mark, vehemens et grave, non deest rei publicae >consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte, consules >desumus. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res >publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est propter >quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus, >occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Simili senatus consulto C. Mario >et L. Valerio consulibus est permissa res publica; num unum diem postea L. >Saturninum tribunum pl. et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena >remorata est? At [vero] nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum >auctoritatis. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum inclusum in >tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te >interfectum esse, Mark, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad >confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in >tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae >nequitiaeque condemno. Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae >faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem >castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videmus >intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te iam, Mark, >comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc >omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, >quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam. >Tum denique interficiere, cum iam nemo tam inprobus, tam perditus, tam tui >similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. Quamdiu quisquam >erit, qui te defendere audeat, vives, et vives ita, ut [nunc] vivis. multis meis >et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rem publicam possis. >Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, >speculabuntur atque custodient. > > Etenim quid est, Mark, quod iam amplius expectes, si neque nox tenebris >obscurare coeptus nefarios nec privata domus parietibus continere voces >coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta iam istam >mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. > >:) After a bit of googling, this appears to be one of Cicero's invectives against Catalina, with his name replaced by Mark. Do you have a translation? anthony
This page took 0.01 seconds to execute
Last modified: Thu, 15 Apr 21 08:11:13 -0700
Current Computer Chess Club Forums at Talkchess. This site by Sean Mintz.