Author: Zach Wegner
Date: 07:24:06 01/16/04
Go up one level in this thread
On January 16, 2004 at 08:51:26, Anthony Cozzie wrote: >On January 16, 2004 at 08:11:05, Ed Trice wrote: > >>On January 16, 2004 at 01:17:35, margolies,marc wrote: >> >>>your retorts are a virtual salad of non-sequiters! Che bruto! >>> >>>On January 15, 2004 at 23:19:13, Ed Trice wrote: >>> >> >> >>Quo usque tandem abutere, Mark, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus >>nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum >>praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus >>bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora >>voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium >>scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte >>egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum >>ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus haec intellegit. Consul videt; >>hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii >>particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem >>fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela >>vitemus. Ad mortem te, Mark, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te >>conferri pestem, quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris. An vero vir >>amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem >>statum rei publicae privatus interfecit; Markm orbem terrae caede atque >>incendiis vastare cupientem nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua >>praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua >>occidit. >> >> Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus >>suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus >>senatus consultum in te, Mark, vehemens et grave, non deest rei publicae >>consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte, consules >>desumus. Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res >>publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est propter >>quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus, >>occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Simili senatus consulto C. Mario >>et L. Valerio consulibus est permissa res publica; num unum diem postea L. >>Saturninum tribunum pl. et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena >>remorata est? At [vero] nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum >>auctoritatis. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum inclusum in >>tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto confestim te >>interfectum esse, Mark, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad >>confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in >>tantis rei publicae periculis me non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae >>nequitiaeque condemno. Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae >>faucibus conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem >>castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videmus >>intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. Si te iam, Mark, >>comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc >>omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, >>quod iam pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam. >>Tum denique interficiere, cum iam nemo tam inprobus, tam perditus, tam tui >>similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. Quamdiu quisquam >>erit, qui te defendere audeat, vives, et vives ita, ut [nunc] vivis. multis meis >>et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra rem publicam possis. >>Multorum te etiam oculi et aures non sentientem, sicut adhuc fecerunt, >>speculabuntur atque custodient. >> >> Etenim quid est, Mark, quod iam amplius expectes, si neque nox tenebris >>obscurare coeptus nefarios nec privata domus parietibus continere voces >>coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt omnia? Muta iam istam >>mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. >> >>:) > > >After a bit of googling, this appears to be one of Cicero's invectives against >Catalina, with his name replaced by Mark. > >Do you have a translation? > >anthony I translated (most) of this a few months ago in Latin class, but I'm too lazy to post it. :) Zach
This page took 0 seconds to execute
Last modified: Thu, 15 Apr 21 08:11:13 -0700
Current Computer Chess Club Forums at Talkchess. This site by Sean Mintz.